Catullus carmina 1

Reference basis text: W. Eisenhut, 1983

Editing of the digital edition: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Other sections


Cui dono lepidum nouum libellum

Arida modo pumice expolitum?

Corneli, tibi: namque tu solebas

Meas esse aliquid putare nugas,

5

Iam tum, cum ausus es unus Italorum

Omne aeuum tribus explicare cartis,

Doctis, Iuppiter, et laboriosis.

Quare habe tibi, quicquid hoc libelli,

Qualecumque; quod, o patrona uirgo,

10

Plus uno maneat perenne saeclo.

1

v. 1: Auson. praef. 4,1 Green; vv. 1-2: Isid. orig. 6,12,3; Mar. Victorin. gramm. 6,148 K.; vv. 1-4: Bass. gramm. 6,261 K.; Ter. Maur. 2562-2564; Fortun. gramm. 6,298 K.; v. 2: Seru. Aen. 12,587; vv. 3-4: Plin. nat. praef. 1.