AArchHung-2020-71 = CLE 01335 = ILCV 00066

Hic decus Italiae tegitur Constantius heros,

      Qui patriae tegumen, murus et arma fuit.

Inuictus bello, non fictae pacis amator,

      Confixus plagis, uictor ubique tamen.

5

Hic mare per medium gentem conpressit euntem

      Et uictis pariter terra negauit opem.

Sobrius, armipotens, castus, moderamine pollens,

      Primus in ingenio, primus in arma fuit.

Romanis blando quantum flagrauit amore,

10

      Tantum Pannoniis gentibus horror erat.

Iste sibi et natis bello mercauit honores,

      Munera principibus colla secata dedit.

Natorum medio pictus pater anxia mater,

      Quem plangat nescit, stat stupefacta dolens.

15

Peius Roma gemit, tanto spoliata senatu.

      Perdidit ornatum, perdidit arma simul.

Tristes stant acies, magno ductore remoto,

      Cum quo Roma potens, quo sine pressa iacet.

Hunc tumulum, dux magne, tuum tibi condidit uxor

20

      Quae tecum rursus consociata iacet.

Istud nulla manus temptet uiolare sepulcrum,

      At Theodora tuum te cupiente parens.

13

medio pictus leg. Dümmler; medio pictis G; media pictis P; media Pictis leg. Mommsen; mediost ictus leg. Bücheler; medio fixus coni. Maenchen-Helfen dubit.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazone: 406-476 d.C.

EDCS

 

Reference basis text: AArchHung-2020-71

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

G = Sangallensis 899 [= G Prete Green Combeaud]

Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 899 (saec. IX-X)

Links:

Stiftsbibliothek
Sangallensis 899 [= G Prete Green Combeaud]


Texts:

anthologia Latina 
Ausonius pater ad filium
Ausonius ad patrem de suscepto filio
Ausonius Bissula
Ausonius Caesares
Ausonius cento nuptialis
Ausonius commemoratio professorum Burdigalensium
Ausonius Cupido cruciatus
Ausonius eclogae
Ausonius ephemeris
Ausonius epicedion in patrem
Ausonius epigrammata
Ausonius epistulae
Ausonius epitaphia heroum
Ausonius fasti
Ausonius *fragmenta
Ausonius genethliacos
Ausonius griphus ternarii numeri
Ausonius de herediolo
Ausonius *periochae Iliados
Ausonius ludus septem sapientium
Ausonius Mosella
Ausonius *periochae Odyssiae
Ausonius *oratio consulis Ausonii versibus rhopalicis
Ausonius ordo urbium nobilium
Ausonius Parentalia
Ausonius uersus Paschales
Ausonius praefationes
Ausonius precationes variae
Ausonius protrepticus ad nepotem
Ausonius technopaegnion
carmina epigraphica supplementa

P = Parisinus Bibl. Nat. lat. 528

Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 528 (saec. IX-XI)

Links:

Bibliothèque Nationale de France
lat.
Parisinus Bibl. Nat. lat. 528


Texts:

carmina epigraphica supplementa

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Dümmler = E. Dümmler, Poetae Latini Aevii Carolini I, MGH (Poetae), Berolini 1881

Kovács = P. Kovács, Constantius heros. Notes on the history of Pannonia in the 5th century, "Acta Archaeologica Academiae Scientiarum Hungaricae" 71, 2020, pp. 71-88

Maenchen-Helfen = O. J. Maenchen-Helfen, The World of the Huns. Studies in their histories and culture, Berkeley–Los Angeles–London 1973

Mommsen = Th. Mommsen, Grabschrift des Kaisers Constantius Chlorus, "Hermes" 28.1, 1893, pp.33-39

Elegiac couplets