Mossong-2022, 00427 = CIL 11, 00307

Sanctificis semper monitis memorande sacerdos

      Hoc positus tumulo, Mariniane, iaces

Corpore defunctus, tamen est tua fama superstes,

      Artus obiit terris, lux tua facta tenet.

5

Moenibus his ueniens Romana antistes ab urbe,

      Tutasti precibus sancte Rauena tuis.

Cuncta salutifero disponens tempore saecla,

      Te pius in populo, Christus orante, dedit.

Quod tamen his templis meruisti sumere busta,

10

      Te placuisse deo, tanta sepulcra probant.

Vtque uices cuius gessisti rite sacerdos,

      Ipsius inque locis sit tibi sancta quies.

1

Cf. Agnellus, Liber Pontificalis Ecclesiae Ravennatis 103 (ed. O. Holder-Egger, MGH, Hannoverae 1878)

Regio VIII Aemilia / Località: Ravenna
Datazione: 604-619 d.C.

EDCS

 

Reference basis text: Mossong-2022, 00427

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets