Mossong-2022, 00418 = CIL 11, 00299

Templa micant Stephani meritis et nomine sacra,

      Qui prius eximium martiris egit opus,

Omnibus una datur sacro pro sanguine palma,

      Plus tamen hic fruitur, tempore quo prior est.

5

Ipse fidem uotumque tuum nunc magne sacerdos

      Maximiane, iuuans, hoc opus explicuit.

Nam talem subito fundatis molibus aulam

      Sola manus hominum non poterat facere.

Vndecimum fulgens renouat dum luna recursum,

10

      Et coepta et pulchro condita fine nitet.

1

Cf. Agnellus, Liber Pontificalis Ecclesiae Ravennatis 72 (ed. O. Holder-Egger, MGH, Hannoverae 1878)

Regio VIII Aemilia / Località: Ravenna
Datazione: 550 d.C. ca.

EDCS

 

Reference basis text: Mossong-2022, 00418

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets