Carletti-2008, 00049 = AE 2015, 01866 = JbAC-1989-139 = MEFR-1989-786

Theusebi sanctifico semper sociato pudori,

Bis senos menses deo qui pertulit annum

Ter denos dies super ista luce moratus est.

Inmaculatus a pecc(at)o felici conditus dono est.

5

Natali completus et item a Chr(is)to renatus,

Aeternam uitae penetrauit Theusebius sedem,

Virginemq(ue) gerit, dom(ino) tribuente, corona[m].

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 337-348 d.C.

Praescriptum: Nat(us) kal(endis) april(ibus) ba(p)t(izatus) IIII non(as) april(es) / Theusebio virgini neofito innocenti / hic mihi caro hic pio hic igitur filius ecce sepulto

Postscriptum: Rufinus et Severa parentes filio dulcissimo / benemerenti fecerunt in dom(ino) / quesquas in pace dep(ositus) VI non(as) mai(as)

EDCS
EDB

 

Reference basis text: Carletti-2008, 00049

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Hexameters