ICUR-08, 23303

Caespite Venanti recubant hoc ossa sacrato

      Qui neque post requiem fama uigente perit

Nescius inuidiae cumulis bene clarus honorum

      Iurgia sat fugiens pacis amicus erat

5

Praemia sic saec(u)li fraudes et gaudia calcans

      Diuitias meriti Christo iuuante tulit

Nec modo tartareas patitur habitare tenebras

      Qui noua iam fruitur nunc sine fine die

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 400-600 d.C.

EDCS
EDB

 

Reference basis text: ICUR-08, 23303

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets