ICUR-02, 04159
Vita hominum breuis est certa hanc determinat hora,
Sed uitae aeternae inde paratur iter.
Quo non indecora aut rursus peritura uidentur
Sed pulchrum atque decens iam sine fine manet.
5
Dic igitur quid mors stimulis agitaris iniquis?
Quid fremis incassum? quid furibunda geris?
Commoda nulla tibi poterunt tua facta referre,
Nec prodesse potest impetus iste tibi.
Gregorii semper monita atque exempla magistri
10
Vita opere ac dignis moribus iste sequens.
Quo hunc terrere putas? sunt huius maxima uota
Mittere ad astra animam reddere corpus humo
Saucia multiplici siquidem nam membra dolore
Rursus in antiquo puluere uersa manent.
15
Quae coniuncta animae stabilito in corpore surgant
Ad uitam aeternam te pereunte magis.
Sancta fides merito uitae clementia patris
Spem certam hanc famulos iussit habere suos.
Provincia: Roma Località: Roma
Datazione: 615 d.C.
Postscriptum: hic requiescit Bonifatius Iunior qui sedit annos V menses VIII dies XII / depositus oct(avum) Idus Mai(as) / imperante dom(ino) n(ostro) Heraclio [...] anno eius II
EDCS
EDB
Reference basis text: ICUR-02, 04159
Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022
Elegiac couplets |