ICUR-02, 04157 = ILCV 00991 = Mossong-2022, 00110

Saeua uorax, nil posse tuas, mors, aspice uires,

      Viuit in aeternum, quem peremisse putas.

Nam bona distribuens qui nil migrando relinquit,

      Per te post missas ire uidetur opes.

5

Hic primum subitam non sumpsit laude coronam,

      Sed gradibus meruit crescere sanctus homo.

Atque hominum uitium blando sermone remouit

      Nec iudex culpis, sed medicina fuit.

Praesule quo nullum turbauit bellicus horror

10

      Saeua nec angelici uulneris ira fuit.

Quem famis ira dapes, quem nudus sensit amictum,

      Vincebat lacrimis omnia dira suis.

5

primum scr. Silvagni; primam scr. Diehl

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 22/2/606 d.C.

Postscriptum: [hic requiescit Sabi]nianu[s qui sed(it) ann(um) I m(enses) V d(ies) VIIII] / [depositus VIIII K(alendas) Mart(ias) / p(ost) c(onsulatum) d(omini) n(ostri)] Focae [anno quarto ind(ictione) VIIII]

EDCS
EDB

 

Reference basis text: ICUR-02, 04157

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022

 

Diehl = E. Diehl, Inscriptiones Latinae Christianae Veteres (ILCV), Berlin – Dublin – Zürich 1925–67

Silvagni = A. Silvagni, Inscriptiones Christianae Urbis Romae (ICVR), II: Coemeteria in viis Cornelia, Aurelia, Portuensi et Ostiensi, Romae 1935

Elegiac couplets