ICUR-02, 04155

Terrenum corpus claudant haec forte sepulcra

      Nil sancti meritis derogatura uiri:

Viuit in arce poli caelesti luce beatus,

      Viuit et hic cunctis per pia facta locis

5

Surgere iudicio certus dextramque tenentem

      Angelica partem se rapiente manu.

Virtutum numeret titulos ecclesia dei

      Quos uentura utinam saecula ferre queant.

Rector apostolicae fidei ueneranda retexit

10

      Dogmata quae clari constituere patres.

Eloquio curans errorum scismate lapsos

      Vt ueram teneant corda pacata fidem.

Sacrauit multos diuina lege ministros

      Nil pretio faciens immaculata manus;

15

Captiuos redimens miseris succurrere promptus

      Pauperibus nunquam parta negare sibi.

Tristia participans laeti moderator opimus

      Alterius gemitus credidit esse suos.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 561 d.C.

Postscriptum: hic requiescit Pelagius p(a)p(a) qui sedit an(nos) III m(enses) X d(ies) XVIII d(e)p(ositus) IIII non(as) mart(ias)

EDCS
EDB

 

Reference basis text: ICUR-02, 04155

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets