ICUR-02, 04147 = Mossong-2022, 00638

Templum ingens domino Salomon rex dedicat, adstant

Pontifices et plebs magno circumflua coetu.

Iustus Asa simulacra patrum lucosque profanos

Sustulit et matrem regni priuauit honore.

5

Iosaphat sola confidens laude Tonantis

Perculit aduersas acies hostilibus armis.

Ezechias pius in dominum perque omnia clarus

Cui deus ad uitam ter quinos addidit annos.

Claret mira dei bonitas in rege Manasse

10

Quem regno et ueniae post multa piacula reddit.

Qui quondam adiecit morituro tempora regi

Hic uitam ad carnem potuit reuocare sepulti.

Pellit ab obsessis immundas qui legiones

Hic nostros hostes premat et iuuet arma suorum.

15

Corruitura docet Christus decora inclita templi

Condens in melius tribus instauranda diebus.

Ostendit Christum populis baptista Iohannes

Hic est agnus et hic qui tollit crimina mundi.

18

crimina scr. Silvagni; peccata scr. Mossong

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 490-525 d.C.

EDCS
EDB

 

Reference basis text: ICUR-02, 04147

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022

 

Mossong = I. Mossong, Der Klerus des spätantiken Italiens im Spiegel epigraphischer Zeugnisse. Eine soziohistorische Studie, Berlin - Boston 2022

Silvagni = A. Silvagni, Inscriptiones Christianae Urbis Romae (ICVR), II: Coemeteria in viis Cornelia, Aurelia, Portuensi et Ostiensi, Romae 1935

vv. 1-15: Hexameters

v. 16: Other meter

vv. 17-18: Hexameters