CIL 05, p 622,12

Coenobium claustrum praesentis rite sacratum

Eximium celsi complecti martiris almi

Nouissimis obsequiis ueneramur iure DI[...]

Corpus quae mulier sua nempe probissima mater

5

Obtulit almifico residens in rure Gimelli

Nazario celsam secum, qui sumere palmam

Martyrio meruit, simul ac super astra migrauit.

Ambo non longum pariter iacuere per (a)euum.

Post tamen Ambrosius secernens corpora sancta

10

Nazarium gessit, hic celsum rite relinquens.

Antistes multum Landulfus post quoque saec(u)lum,

Vadibus accitis, uicinis undique turbis,

Laetitia summa cunctorum laude superna

Transtulit, atque locum diuinis usibus aptum

15

Ipse libens struxit miroque decore parauit.

Quorum praesidio iuuante per omnia Christo

Empirii regiam penitus nos scandere sumet.

3

Nouissimis; nouimus scr. Bugatti

Regio XI Transpadana / Località: Mediolanum / Milano
Datazione: 938-998 d.C.

EDCS

 

Testo base di riferimento: CIL 05, p 622,12

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Bugatti = G. Bugatti, Memorie storico-critiche intorno alle reliquie ed il culto di S. Celso Martire, Milano 1782

Esametri