AE 1928, 00073 = Zarker 00095

Sulpiciae cineres lectricis cerne, uiator,

      Quoi(!) seruile datum nomen erat Petale.

Ter denos numero quatt(u)or plus uixerat annos

      Natumque in terris Aglaon(!) ediderat.

5

Omnia naturae bona uiderat, arte uigebat.

      Splendebat forma, creuerat ingenio.

Inuida fors uita longinquom(!) degere tempus

      Noluit hanc; fatis defuit ipse colus.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 1-50 d.C.

EDCS
EDH
EDR
TM

 

Reference basis text: AE 1928, 00073

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011 - A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets