Zarker 00020 = AE 1956, 00122

Vincentius hic est, pantomimorum decus,

In ore uulgi uictitans perenniter;

Non arte solum qua solent scaenica:

Cunctis amatus set quis, probus, bonus

5

Erat, per omnis innocens et continens.

Notas qui semper cum saltaret fabulas

Tenuit theatrum usque in ortus uesperos,

Istic humatus nunc habet pro moenibus.

Vixit per annos tres et uiginti uirens,

10

Set sanctus uita gestu erat facundior.

Provincia: Numidia Località: Timgad / Thamugadi
Datazione: fine II - inizio III sec. d.C.
Praescriptum: D(is) M(anibus) s(acrum)

 

Reference basis text: AE 1956, 00122

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Iambic metres