ILTun 00193 = CLEAfr 00076

Haec fuit Eusebia fratres rara castissima coniunx

Quae meruit mecum uitam coniugii ut tempora monstrant

Annis decem sexs(!) mensibus octo et uiginti diebus

Huius ut confiteor uitam deus ipse probauit

5

Innocua uere coniunx exempli rarissimi sexus

Oro sucessus ego tabularius uiuiusque maritus

Eius semper meminisse fratres uestris precibusque

Provincia: Africa proconsularis Località: Sousse / Hadrumetum

 

Reference basis text: ILTun 00193

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters