ILCV 01767

Largior existens angusto in tempore presul

      Despexit mundo deficiente premi.

Fluctibus humanis portum scit ferre salutis,

      Cui semper cura est reddere uota deo.

5

Nomine, censura, mente et sermone Iohannes,

      Qui sibi commissas pascere nouit oues,

Hoc opus excoluit, quo plebs festina recurrens

      Eripitur morsu dilacerand(a) lupi.

Quisquis lector adest Iacobi pariterque Philippi,

10

      Cernat apostolicum lumen inesse locis

Provincia: Roma  Località: Roma
Datazione: VI sec. d.C.

 

Reference basis text: ILCV 01767

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets