ILAlg-02-02, 04730 = CLEAfr 00107

Quadraginta annis et quinque uiuere iussa

Quo decte obsequio castam parere marito

Solum dilexi et fecit de paupere ditem

Seruando bene parta uiri laborando parendo

5

Vita functa bona corpus suum reddidi terrae

Et superis animam morum bona posteritati

Provincia: Numidia Località: El Announa / Thibilis

 

Reference basis text: ILAlg-02-02, 04730

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters