ICUR-08, 20919 = ILCV 01135

Hoc Auguste quidem tumulo tua membra teguntur

      Sed nunquam meritum paruula claudit humus

Corpus habet tellus animam caelestia regna

      Sic sedes proprias singula rite tenet

5

Deuotus domino uixisti corde fideli

      Presbyteri officium sub pietate gerens

Largus pauperibus diues tibi carus amicis

      Diuinae legis iussa uerenda colens

Et felix tanto laudum cumulatus honore

10

      Perpetuis merito iam fruiture bonis

Provincia: Roma  Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-08, 20919

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets