CLE 01988
Hic Perusina sita est, qua non pretiosior ulla
Femina, de multis uix una aut altera uisa
Sedula. seriola parua tam magna teneris.
'Crudelis fati rector duraque Persiphone
5
Quid bona diripitis exuperantque mala?'
Quaeritur a cunctis, iam respondere fatigor,
Dant lacrimas, animi signa benigna sui.
Fortis, sancta, tenax, insons, fidissima custos,
Munda domi, sat munda foras, notissima uulgo,
10
Sola erat ut posset factis occurrere cunctis.
Exiguo sermone irreprehensa manebat,
Prima toro delapsa fuit, eadem ultima lecto
Se tulit ad quietem positis ex ordine rebus,
Lana cui e manibus nuncquam sine caussa recessit,
15
Obsequioque prior nulla moresque salubres.
Haec sibi non placuit, numquam sibi libera uisa,
Candida, luminibus pulchris, aurata capillis,
Et nitor in facie permansit eburneus illae,
Qualem mortalem nullam habuisse ferunt.
20
Pectore et in niueo breuis illi forma papillae,
Quid ) crura? Atalantes status illi comicus ipse.
Anxia non mansit, sed corpore pulchra benigno,
Leuia membra tulit, pilus illi quaesitus ubique.
Quod manibus duris fuerit, culpabere forsan:
25
Nil illi placuit nisi quod per se sibi fecerat ipsa.
Nosse fuit nullum studium, sibi se satis esse putabat.
Mansit et infamis, quia nil admiserat umquam.
Haec duo dum uixit iuuenes ita rexit amantes,
Exemplo ut fierent similes Pyladisque et Orestae:
30
Vna domus capiebat eos unusque et spiritus illis.
Post hanc nunc idem diuersi sibi quisq(ue) senescunt:
Femina quod struxit talis, nunc puncta lacessunt.
Aspicite ad Troiam quid femina fecerit olim,
Sit precor hoc iustum exemplis in paruo grandibus uti.
35
Hos tibi dat uersus lacrimans sine fine patronus
Muneris amissae, cui nuncquam es pectore adempta,
Quae putat amissis munera grata dari,
Nulla cui post te femina uisa proba est:
Qui sine te uiuit, cernit sua funera uiuos.
40
Auro tuum nomen fert ille refertque lacerto,
Qua retinere potest auro collata Potestas.
Quantumcumq(ue) tamen praeconia nostra ualebunt,
Versiculis uiues quandiucunque meis.
Effigiem pro te teneo solacia nostri,
45
Quam colimus sancte sertaque multa datur,
Cumque at te ueniam, mecum comitata sequetur.
Sed tamen infelix cui tam sollemnia mandem?
Si tamen extiterit, cui tantum credere possim,
Hoc unum felix amissa te mihi forsan ero.
50
Ei mihi! uicisti: sors mea facta tua est.
Laedere qui hoc poterit ausus quoque laedere diuos,
Haec titulo insignis, credite, numen habet.
vv. 1-2: Hexameters vv. 3-4: Elegiac couplets v. 5: Pentameter vv. 6-7: Elegiac couplets vv. 8-17: Hexameters vv. 18-19: Elegiac couplets vv. 20-24: Hexameters vv. 25-26: Other meters vv. 27-29: Hexameters vv. 30-31: Other meters vv. 32-35: Hexameters vv. 36-37: Elegiac couplets v. 38: Pentameter vv. 39-41: Hexameters vv. 42-45: Elegiac couplets vv. 46-48: Hexameters v. 49: Other meter v. 50: Pentameter vv. 51-52: Elegiac couplets |