ICUR-04, 12601 = ILCV 01195

Hic leuitarum primus in ordine uiuens

      Dauitici cantor carminis iste fuit

Inter bellorum streptius et [...]

      [...] tempore esse sui

5

Ad requiem tendens promissaque regna fidelis

      Certus quod dominum cerneret ille suum

Non illum sublimis honor non extulit ordo

      [E]domuit rigidos plus pietate magis

Iustitiae cultor uitae seruator honestae

10

      Pauperibus diues sed sibi pauper erat

Ecce Deusdedit nomen qui forte gerebas

      Ecce deus dedit regna beata tibi

Provincia: Roma Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-04, 12601

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets