ICUR-03, 08453 = Zarker 00117

[Clauditur hoc ui]ui Florentis [A]uentia saxo

      [Qui solis super]est [no]ctibus i[n l]acrimis

[Bina uiro cessit] natorum munera linquens

      [Coniugii subolem] et monumenta sui

5

[Felicem dira ia]m maestum mortem parentis

      [Floraque quae] matris floruit in gremio

[Heu deflenda ni]mis sors immatura puellae

      [Bis denas necdum] uixerat haec hiemes

[Pulc(h)ra decore suo uiu]ens subiecta marito

10

      [...] industria comis

Tum cum tot meritis carior exititerat

      Vt peius misero iam data subriperes

Adtamen hoc certum est illam sublimia caeli

      Pro meritis laetam iam tetigisse suis

15

Quam per candificam [...]

      <>

Provincia: Roma  Località: Roma
Datazione: sec. IV d.C.
Praescriptum: [Avent]iae c(larissimae) f(eminae)

 

Reference basis text: ICUR-03, 08453

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets