ICUR-02, 04783

Exsultate pii lacrimis in gaudia uersis

      Et protectori reddite uota deo

Cuius sic tenuit resolutum dextera tectum

      In uacuum ut caderet tanta ruina solum

5

Solus et inuidiae princeps tormenta subiret

      Qui nullum ex ampla strage tulit spolium

Nam potiora nitent reparati culmina templi

      Et supmsit uires firmior aula nouas

Dum Chr(ist)i antistes cuncti Leo partibus aedes

10

      Consulit er celeri tecta reformat ope

Doctorem ut mundi paulum plebs sancta beatum

      Intrepide solitis excolat officiis

Laus ista felix respicit te presbyter

      Nec te leuites Adeodate praeterit

15

Quorum fidelis atque peruigil labor

      Decus omner tectis ut rediret institit

Provincia: Roma  Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-02, 04783

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets