ICUR-02, 04226

Hic Verus qui semper uera locutus

Post mortem meruit in Petri limina sancta

Iacere ossa tenet tumulus mens est

In c(a)elo recepta huius uita bona requirunt dulces amici

5

Hos Quirilla tibi dictabit uersus amatrix

Quae post morte tua uolui me ferro necare

Se d(omi)ni praecepta timens casta me in futuro promitto

Quinquaginta et sex Verus duxit per saecula menses

Provincia: Roma  Località: Roma
Datazione: sec. IV d.C.

 

Reference basis text: ICUR-02, 04226

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters