ICUR-02, 04160

Cur titulata diu torpuerunt iura sepulchri

      Et populi nullus perstrepuit gemitus

Segnities non culpa fuit quicumque requiris

      Nam dolor gemitum meritisque quiesce beatis

5

Vt libeat summi gesta referre patris

      Hic uir ab exortu Petri est nutritus oliui

Sed meruit sancti pastor adesse gregis

      Pura fides hominis uotis fundata benignis

Excuuians Christi cantibus hymnisonis

10

      Simplicitas sapiens uiuax sollertia simplex

Serpentina fuit simplicitate uigens

      Cumque quater denos compleret presbyter annos

Sera senectutis mens tamen alma fuit

      Culmen apostolicum coluit tres ferme per annos

15

Perfectum numerum terque quaterque gerens

      Hoc tibi pro meritis successor honorius amplis

Marmore construxit munus epitaphii

Provincia: Roma  Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-02, 04160

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets