ICUR-02, 04148

Huius apostolici primum est hic corpus humatum

      Quod foret et tumulo dignus in arce Petri

Hinc uatum procerumque cohors quos cernis adesse

      Membra sub egregia sunt adoperta domo

5

Sed dudum ut pastor magnus Leo s(a)epta gregemque

      Chisticolam seruans ianitor arcis erat

Commonet e tumulo quod gesserat ipse superstes

      Insidians ne lupus uastet oliue dei

Testantur missi pro recto dogmate libri

10

      Quos pia corda colunt quos praua turba timet

Rugiit et pauida stupuerunt corda ferarum

      Pastorisque sui iussa sequuntur oues

Hic tamen extremo iacuit sub marmore templi

      Quem iam pontificum plura sepulchra celant

15

Sergius antistes diuino impulsus amore

      Hunc in fronte sacrae transtulit inde domus

Exornans rutilum pretiosoa tumbum

      In quo poscentes mira superna uident

Et quia praemicuit miris uirtutibus olim

20

      Vltima pontificis gloria maior erit

Provincia: Roma Località: Roma
Postscriptum: sedit in episcopatu annos XXI mensem I dies XIII /depositus est III Idus [Nov(embres)] / et iterum translatus huc a beato papa Sergio / III Kal(endas) Iul(ias) indictione I

 

Reference basis text: ICUR-02, 04148

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets