ICUR-02, 04120

Lumine sed magno uibrare ianua cerno

Astriferumque polum indicat ipse nitor

Terreor et uultus seruantum limina sacra

Geminis in portis ora iucunda nitent

5

Simonis aspectus fulgens praecluditur una

Altera sed Pauli radiat orbe docens

Aditus interior gazarum aetuat opes

Et depicta nitent cumulis ipsa suis

Aureis in petalis gemmarum clauditur ordo

10

Et superna tegit blattea palla fanum

Sic quoque coniunctis seruatur gloria rebus

Et uariata simul nexa natura manet

Inclita cum opere surrexit fama perennis

Indubitante fide eddite cuncti uota

Provincia: Roma Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-02, 04120

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters