ICUR-02, 04119

Lux arcana dei uerbum sapientia lucis

      Atque coruscantis splendida imago patris

Ad nos descendit nec quo fuit esse recessit

      Vt caecas mentes erueret tenebris

5

Plenus homo in nostris et uerus nascitur isdem

      Virginis ex utero totus ubique deus

Discipulus praecepta dedit Petrumque beatum

      Hos inter primum sanxit et egregium

Cuius in arbitrio caelum terramque reliquit

10

      Pandere uel potius claudere cumque uelit

Nam sub mortigenae quidam iacuere gehennae

      Verbere confossi mente fide opere

Histria testatur possessa hostilibus annis

      Septies et decies scismate pestifero

15

Esset ut impletum Hieremiae uoce canentis

      Vltio captiuis tam numerosa fuit

Sed bonus antistes dux plebis Honorius armis

      Redditi ecclesiae membra reuulsa piis

Doctrinis montisque suis de faucibus hostis

20

      Abstulit exactis iam peritura modis

At tuus argento praesul construxit opimo

      Ornauitque fores Petre beate tbi

Tu modo caelorum quapropter ianitor alme

      Fac tranquilla tui tempora cuncta gregis

Provincia: Roma Località: Roma

 

Reference basis text: ICUR-02, 04119

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets