ICUR-02, 04117

Vox arcana patris caeli quibus aequa potestas

      Descendit terras luce replere sua

Hanc deus humanam sumens de uirgine formam

      Discipulos mundo praecipienda docet

5

Quae modo Pelagius praesul cum plebe fideli

      Exercens offert munera sacra deo

Vt Romana manu caelesti sceptra regantur

      Sit quorum imperio libera uera fides

Pro quibus antistes reddens haec uota precatur

10

      Saecula principibus pacificata dari

Hostibus ut domitis Petri uirtute per orbem

      Gentibus ac populis pax sit et ista fides

Provincia: Roma Località: Roma
Datazione: fine sec. VI d.C.

 

Reference basis text: ICUR-02, 04117

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets