ICERV 00352 = IHC 00361a = CLEHisp 00015

A

Sp(iritu)s hic homines celesti docmate co(m)plet

      Adque per hos hominum sp(iritu)s ipse docet

B

Sub terrore Dei metuentes ite, ministri,

      Qui uasis fertis munera s(an)c(t)a sacri

C

5

Sola ministeriis uia co(m)petit ista sup(er)nis,

      Dum populos sacris segregat ipsa choris

D

Qui meditari uis laudes et ca(n)tica (Christi),

      Hic promtos animos subde bonis studiis.

Hic timor, hic doctrina datur, hic corda doce(n)tur,

10

      Hic uiget inde bonu(m), hic ruit inde malum

E

Carne cruore pio limfaque et crismate sacro

      Hic (deus) est homines uiuificare potens

 

 

Elegiac couplets