CLE 01801 = CIL 11, 04966 = ICI-06, 00072 = ILCV 01851

Martyris hic locus est Vitalis nomine uero,

Quem seruata fides et Christi passio uotat.

Solus hic e nostris uictricia dona reportans

Aeternam caelo meruit perferre coronam.

5

Hunc precor ut lucis promissae gaudia carpam

Et quae uirgo praecans poscit Caluentia, praestet,

Corporis intacto puri decorata pudore

Plusque datura fide decoris, quam quod pia patri

Exhibet officia et puro uenera[tur a]more,

10

Vtque probante deo maneat per [sae]cla fideli[s]

Praemia laeta sibi concesso munere sume[ns.]

Sanctis laetus ego Spes haec munuscula [dono.]

9

uenera[tur a]more suppl. De Rossi

10

[sae]cla fideli[s] suppl. De Rossi

11

sume[ns.] suppl. De Rossi

12

[dono.] suppl. De Rossi

Regio VI Umbria / Locaità: Spoletium / Spoleto
Datazione: 386-414 d.C.

Postscriptum: sancti Vitalis martyris passi[onis] n[a]talis die XVI [Kalendas Martias]

EDCS
EDR

 

Reference basis text: CLE 01801

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

De Rossi = De Rossi ap. E. Bormann, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL), XI 2.1: Inscriptiones Aemiliae Etruriae Umbriae Latinae, Berolini 1901

Hexameters