CLEMoes 00023

Quid tantum superum Parcarum numina lesi,

Femina quae semper habui sine crimine uitam?

Quod iuniore mea uoluerunt rumpere fila,

Nec doluere mei[s] sine pignora linquere lumen?

5

O quantum saeuas reor uos esse sorores,

Quae meum uirgineum torum sine lege priuastis

Et sine iustitia (!) Inferna sede locastis!

Gaudentio tribuno nupta bis denos et septe(m) annos uitae conpleui:

Vnde tu Gaudenti dolens nimium carissime coniunx,

10

Qui meum sollicite castum decorasti monumen(tum),

Inscribi iubeas titulum meo nomine, Dassiole,

Nobilis ingenio, clara de stirpe parentum,

Filiam Dassiani, du[c]is iustissimi quondam,

[Vt p]enitus possit sepultam noscere pignus.

 

 

Hexameters