CLE 01559 = Cholodniak 00097 = CIL 06, 13528 = Courtney 1995, 00188

Bassa uatis quae Laberi coniuga hoc alto sinu

Frugeae matris quiescit, moribus priscis nurus.

Animus sanctus cum maritost, anima caelo reddita est.

Parato hospitium: cara iungant corpora

5

Haec rursum nostrae sed perpetuae nuptiae.

In spica et casia es, benedora stacta et amomo.

Inde oro gramenue nouum uel flos oriatur,

Vnde coronem amens aram carmenque meum et me.

Purpureo uarum uitis depicta racemo

10

Quattuor amplexast ulmos de palmite dulci.

Scaenales frondes detexunt hinc geminam umbram

Arboream proceram et mollis uincla maritae.

Hic corpus uatis Laberi, nam spiritus iuit

      Illuc unde ortus. quaerite fontem animae.

15

Quod fueram, non sum, sed rursum ero quod modo non sum.

      Ortus et occasus uitaque morsque itidest.

6

benedora; bene(o)dora corr. Henzen - De Rossi

9

uarum; (u)uarum corr. Henzen - De Rossi

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: ?

EDCS
ACE-CIL

 

Reference basis text: CLE 01559

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Henzen - De Rossi = G. Henzen, G. B. De Rossi, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL), VI.2: Inscriptiones Urbis Romae, Berolini 1882

vv. 1-8: Other meters

vv. 9-10: Hexameters

v. 11: Other meter

v. 12: Hexameter

vv. 13-16: Elegiac couplets