CIL 11, 04765,1 = ICI-06, 00044

Hanc Decoratus opem subducta luce petiuit

      Conderet exiguo ut sua membra solo;

Hinc Spoletane gemis pateris hinc damna uiator,

      Incassum quaerens qui ferat auxilium;

5

Nam fessis tribuit requiem miserosque leuauit

      Iustitiae cultor largus et hospes erat;

Fascibus insignis generis nec stemmate peior

      Hic lumen patriae hic decus omne fuit.

Provincia: Umbria / Regio VI Località: Spoleto / Spoletium

 

Reference basis text: CIL 11, 04765, 1

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets