CIL 10, 07563 = CIL 10, 07565 = CIL 10, 07566 = CIL 10, 07569 = CIL 10, 07570 = CIL 10, 07574 = CIL 10, 07575 = CIL 10, 07576 = IG-14, 00607 = CLE 01551 = Cholodniak 00267 = Alumnus 00228

A

Vrbis alumna, graues casus huc usque secuta

Coniugis infelicis, Atilia, cura Philippi,

Hic sita sum manibus gratis sacrata mariti,

Pro cuius uita uitam pensare precanti

5

Indulsere dei. ne cesses, fama: meremur.

B

Quod credis templum, quod saepe uiator adoras,

      Pomptillae cineres ossaq(ue) parua tegit.

Sardoa tellure premor comitata maritum,

      Proq(ue) uiro fama est me uoluisse mori.

C

10

Vnum et uiginti bis iuncti uix[i]mus annos,

      Vna fides nobis gaudia multa dedit.

Et prior at Lethen cum sit Pompti[ll]a recepta,

      'Tempore tu' dixit 'uiue, Philippe, m[e]o'.

Nunc aeterna quies Ditisq(ue) silentia maesti

15

      Bane statuere ambis pro pietate domum.

D

Languentem tristis dum flet Pomptilla maritum,

      Vouit pro uita coniugis ipsa mori.

Pro[t]inus in placidam delabi uisa quietem

      Occidit. o celere[s] at mala uota dei,

20

Has audire preces, uitam seruare [marito,]

      Vt pereat uita dulcior illa m[ihi.]

E

Templa uiri pietas fecit p[ro] munere magno

      Pomptillae: meruit [femi]na casta coli.

Nam se deuouit iam [defi]ciente marito,

25

      Rapta uiro, m[erito uiuat] ut ille suo.

F

Hic Pomptilla iacet. ciner[es pi]a [cur]a Phili[p]pi

Coniugis his aris includi[t. sign]a duorum,

Quae facit, at famae uiue[ns erit] argumentum.

G

[I]unonis sedes infernae cerni[te cu]ncti:

30

Numine mutato fulget Pomptilla per aeuum.

Provincia: Sardinia / Località: Carales / Cagliari
Datazione: 130-170 d.C.

EDCS
EDR.a
EDR.b
EDR.c
EDR.d
EDR.e
EDR.f
EDR.f

 

Reference basis text: CLE 01551

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

vv. 1-5: Hexameters

vv. 6-25: Elegiac couplets

vv. 26-30: Hexameters