CIL 05, p 621, 09

Virtutum signis pollens Eustorgius almus

      Digna laude piis en celebrandus adest

Cuius plura quidem clara inter facta beati

      Insigne hoc unum fama refert populi

5

Constructam reboans ingentem Ceasaris urnam

      Iussu qua trabeis occuleret proprios

Per comptos artus per sedam denique multis

      Haud ualuisse iugis applicitis uehere

Pontifici demum hanc condonasse benigne

10

      Quam paruis uaccis omnipotentis ope

Iunctis quo uoluit duxisse proximus in qua

      Hactenus et summo fultus honore iacet

Provincia: Transpadana / Regio XI Località: Milano / Mediolanum
Datazione: V-VI sec. d.C. (epitaffio di Eustorgio, vescovo di Milano, nell'omonima basilica)

 

Reference basis text: CIL 05, p 621,09

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets