CLE 01512 = CAG-32, p 83 = CIL 13, 00488

Quam dulcis fuit ista, quam benigna,

Quae cum uiueret, in sinu iacebat

Somni conscia semper et cubilis.

O factum male, Myia, quod peristi.

5

Latrares modo, si quis adcubaret

Riualis dominae, licentiosa.

O factum male, Myia, quod peristi.

Altum iam tenet insciam sepulcrum,

Nec saeuire potes nec insilire,

10

Nec blandis mihi morsibus renides.

Provincia: Aquitania / Località: Eliuberrum / Auch
Datazione: 100-300 d.C.

EDCS
CLEo
Petrae
TM

 

Testo base di riferimento: CLE 01512

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Endecasillabi falecii