CLE 01434 = CIL 05, 06240 = ICI-16, 00159 = ILCV 01700

Martyris ad frontem recubent quae membra sepulcro,

      Vt lector noscas, est operae pretium.

Clara genus, censu pollens et mater egentum,

     Virgo sacrata deo Manlia Daedalia,

5

Quae mortale nihil mortali in pectore uoluens,

      Quo peteret caelum semper amauit iter.

Sexaginta annos uicino limite tangens

      Rettulit ad Chr(istu)m celsa per astra gradum.

Haec, germana, tibi Theodorus frater et heres,

10

      Quae relegant olim saecla futura, dedi.

4

De Manli Theodori, 399 A.D. consulis, sorore agitur.

Regio XI Transpadana / Località: Mediolanum / Milano
Datazione: 370-420 d.C. ca.

EDCS

 

Reference basis text: CLE 01434

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets