ICUR-05, 014076 = AE 2004, +00204

Bassa caret membris uiuens per saecula Chr(ist)o

Aeterias secuta domos ac regna piorum

Soluere corporeos meruit pulcerrima nodos

Stelliger accepit polus hanc et sidera caeli

5

Aetatisq(ue) citae properans transcendere cursum

Exuuias posuit fragiles corpusq(ue) s[epu]lcro

Sedula iudicio credens uenerabilis Alti

Venturumq(ue) deum puro [cum] corde secuta

Amplificae sumpsit [sibi gau]dia premia lucis

10

Eximium [... umq]ue [de]corem

Gaudenti tuam consortem suspice laetus

Aeria nunc sede nitens qu[ae ...]

Vi potiore ualens expromit ta[lia ue]rbis

Dul[c]is in aeternum mihimet iun[tissi]me coniux

15

Ex[c]ute iam lacrimas placuit bona [r]egia caeli

Nec lugere decet terras quia casta reliqui

Tangere sinceras didici praestantior a[u]ras

In laqueis mortis poteram rema[nere su]perstes

Vita satis melior nostros hi[c ...]actus

20

Sospes eris fateor u[... o]scula Bassae

Provincia: Roma Località: Roma
Datazione: IV d.C.

 

Reference basis text: AE 2004, 00204

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters