IRT 00918 = IRT 00919 = Zarker 00021 = AfrRom-02-2

Quaesii multum quot memoriae tradere,

Agens prae cunctos in hac castra milites,

Votum communem proque reditu exercitus

Inter priores et futuros reddere.

5

Dum quaero mecum digna diuum nomina,

Inueni tandem nomen et numen deae,

Votis perennem quem dicare in hoc loco.

Salutis igitur quandium cultores sient.

Qua potui sanxi nomen et cunctis dedi

10

Veras salutis lymphas, tantis ignibus

In istis semper harenacis collibus

Nutantis Austri, solis flammas feruidas

Tranquille ut nando delenirent corpora.

Ita tu qui sentis magnam facti gratiam,

15

Aestuantis animae fucilari spiritum,

Noli pigere laudem uoce reddere

Veram, qui uoluit esse te sanum tib[i]

Set protestare uel salutis gratia

Provincia: Tripolitana Località: Abu Nujaym / Gholaia
Datazione: III sec. a.C.

 

Reference basis text: AE 1929, 00007b

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Iambic meters