CLE 01408 = CIL 06, 41421 = ICUR-02, 04222 = ILCV 00064

Spes generis clari, magnorum gloria patrum,

      Sollers ingenio, carmine doctiloquus,

Inlustris sapiens humilis moderatus honestus

      Communis gratus, plus bonitate pius,

5

Ante annos animumque gerens aetatis auitae,

     Clarior in patria nobilitate Probus,

Nil tibi mors nocuit, cum hic uiuis laude perenni

      Et Chr(ist)i in regno dum sine fine manes.

Haec tibi quae cecini, non sunt praeconia falsa:

10

      Pro meritis fama est testis ubique tua.

6

De Rossi Probum, cognomen defuncti, illum cui Ennodius epist. 7,27 misit, fuisse coniecit; cf. ICUR 2,4220 et ICUR 2,4221

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 391-425 d.C.

EDCS
EDH
EDR
EDB
TM

 

Reference basis text: CLE 01408

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

De Rossi = G. B. De Rossi, Inscriptiones christianae urbis Romae septimo saeculo antiquiores, II, Romae 1888

Elegiac couplets