CLE 01391 = ICUR-02, 04158 = ILCV 00992 = Mossong-2022, 00111

Postquam, mors, Chr(ist)i pro nobis morte peristi,

      In domini famulos nil tibi iuris erit.

Pone trucem rabiem, non est saeuire potestas,

      Aut quid uicta furis, nil nocitura piis?

5

Hic siquidem melius dimisso uiuitur orbe,

      Cum tamen ut uiuat hic sibi quisque facit.

Hoc sita sunt papae Bonifati membra sepulchro,

      Pontificale sacrum qui bene gessit opus,

Iustitiae custos rectus patiensq(ue) benignus

10

      Cultus in eloquiis et pietate placens.

Flete ergo mecum pastoris funera cuncti

      Quos taedet citius his caruisse bonis.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 607 d.C.

Postscriptum: hic requiescit Bonifatius qui sedit menses VII dies XXII depositus / prid(ie) Idus Nov(embres) imperante dom(ino) n(ostro) Foca p(rinci)p(e) Aug(usto) anno VI indict(ione) XI

EDCS
EDB

 

Reference basis text: CLE 01391

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets