CLE 01390 = Cholodniak 00251 = CIL 10, 01537 = CLENeapol 00008 = ILCV 00173

Mors quae perpetuo cunctos absorbet hiatu,

      Parcere dum nescit, saepius inde fauet.

Felix qui affectus potuit demittere tutos:

      Mortalem moriens non timet ille uiam.

5

Candida praesenti tegitur matrona sepulcro

      Moribus ingenio et grauitate nitens,

Cui dulcis remanens coniunx natusque superstes:

      Ex fructu mater noscitur in subole.

Hoc precibus semper, lacrimosa hoc uoce petiuit,

10

      Cuius nunc meritum uota secuta probant.

Quamuis cuncta domus numquam te flere quiescat,

      Felicem fateor sic meruisse mori.

Regio I Latium et Campania / Località: Neapoli / Napoli
Datazione: 585-586 d.C.

Postscriptum: hic requiescit in pace Candida c(larissima) f(emina) quae vixit pl(us) m(inus) ann(os) L / d(e)p(osita) die IIII I(dus) Sept(embres) Imp(eratore) d(omi)n(o) n(ostro) Mauricio p(er)p(etuo) Aug(usto) anno IIII / p(ost) c(onsulatum) eiusd(em) ann(o) III ind(ictione) quarta

EDCS

 

Reference basis text: CLE 01390

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets