CLE 01369 = CAG-83-01, p 335 = CIL 12, 00338 = ILCV 00149

Stemmate precipuum, trabeatis fascibus ortum

     Innodium leti hic sopor altus habet.

Qui post patricia preclarus cingola rectur

      Subiecit Chr(ist)i colla subacta iugo,

5

Post pones ultra mundi protendere pompas

     Et potius domino soluere uota malens.

Sic gemino felix perfunctus munere gaudet,

      Egregius mundo placitus et domino.

Hoc tumulo cuius tantum nam membra quiescunt,

10

      Laetatur patria mens, paradise, tua.

1

precipuum; praecipuum i.e.

Propter nominis raritatem et episcopatus mentionem absentem, Hirschfeld iam virum in v. 2 citatum episcopi Ticinensis propinquum fuisse putavit; cf. etiam PLRE IIIA, s.v. Felix Ennodius 1, p. 442

2

Innodium; Ennodium i.e.

3

cingola; cingula i.e.

rectur; rector i.e.

5

Post pones; postponens corr. Bücheler in apparatu

6

malens; uolens corr. Bücheler in apparatu

7

Fortasse hic versus lusum de nomine inter "felix" (praedicativum subiecti) et " Felix" (viri nomen) continet

Provincia: Gallia Narbonensis / Località: Ad Turrem / Tourves
Datazione: post 503 d.C.

EDCS
CLEo
TM

 

Reference basis text: CLE 01369

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Hirschfeld = O. Hirschfeld, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL), XII: Inscriptiones Galliae Narbonensis Latinae, Berolini 1888

Elegiac couplets