CLE 01313 = Cholodniak 00540 = CIL 09, 03184 = CLERegio-IV 00031

Hic iacet Optatus pietatis nobilis infas,

      Cui precor ut cineres sint ia sintq(ue) rosae,

Terraq(ue) quae mater nunc est, sibi sit leuis oro,

      Namque grauis nulli uita fuit pueri.

5

Ergo quod miseri possunt praestare parentes,

      Hunc titulum nato constituere suo.

Regio IV Samnium / Località: Corfinium / Corfinio
Datazione: 50-100 d.C.

Praescriptum: Q(uinto) Caecilio / Q(uinti) f(ilio) Pal(atina) Optato / vixit an(nos) II me(nses) VI / Q(uintus) Caecilius Q(uinti) et |(mulieris) l(ibertus) / Hermes sevir Aug(ustalis) / Licinia Repentina / parentes piissimi posuer(unt) / et Q(uintus) Caecilius Q(uinti) f(ilius) Pal(atina) / Paelinus fratr(i)

EDCS
EDR

 

Reference basis text: CLE 01313

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets