ILCV 04755 = AE 1975, 00061a

Hoc uoluit aeterna superum fortuna bo[norum]

Nec tandem laetum requiem pacemque [fr]unitu[m]

Misit ab excelso iussu humus pignusqu[e] recepit.

Qui natibus raptus neque tertium circitum e[gi]t,

5

Paruulos quos duos pares liquit lactemque edi[tan]tes,

Posteri tum orfanique parent, qui nec scint ses[e] patre uidisse.

Paulum nec in tertium annum coniugem passi[u]e secuta est,

Quem nec sciuit dulcique toro amplexus ten[ere] lacertis.

Interierunt studia cum quas deruit auc[tor e]t ipse;

10

Hic parem non habuit superis ad ingenia q[uant]a,

Quem lacrimis fluentes diurnum requir[ent a]d alas amici.

Nihil enim superis prodest post huius ge[sta]que mira,

Quem hic sepultum uides terrae pignusqu[e re]cepto;

Hic enim non m[e]ruit miseros ut tam reliqu[isse]t aceruos,

15

Quos iuuenes uoluit oculis uidere roga[uitque].

Felicitas coniux de cito tam taetra relic[ta]

Augustali merenti fecit suo dulci marito,

Qui dignus neofitus ut in eo loco poneretur

Provincia: Roma Località: Roma
Postscriptum: Vixit ann(os) XXX m(enses) III d(ies) V [d(e)]p(ositus) est VIII K(alendas) Octob(res)

 

Reference basis text: AE 1975, 00061a

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters