AE 1971, 00062

Victima crudelis, fatis prostratus iniquis,

Heu nate infelix, uulnus miserabile patris,

Vera ruina iaces primaeuo in flore iuuentae.

Nil pietas iuuit, nil tanti gratia uultus.

5

Dignus adhuc uita damnum quoque cerneris Vrbis.

Nam patris est fulmen, nec res hoc corrigit ulla.

Exemplis solamen inest durumque quod omne

Lex uetat inuerti, patientia sola relaxat.

Hoc ego te tumulo, pater heu non dignus, honoro

10

Et uice peruersa decorans do triste sepulchrum.

Provincia: Latium et Campania / Regio I Località: Zagarolo
Datazione: metà III sec. d.C.
Praescriptum: [M]aecio Marullo v(iro) c(larissimo) pat(rono)

 

Reference basis text: AE 1971, 00062

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Hexameters