Mactaris-03, 00016 = AE 1969/70, 00658 = CLEAfr 00

Beccut iam primum Iloni coniuncta marito

Virgo rudis tenera quo me Fortuna reduxit

Vitae set leti sedes sic fata tulere

Hic hymno tedaq(ue) simul praeeunte canebar

5

Nunc uustis urnaq(ue) simul contecta resedi

Vixi dum licuit morum sine labe pudica

Maternum nomen feci Lucinae fauore

Natum progenui nostro qui nomine uiuat

Ne fleat hoc nimium cui sum carissima cordi

10

Commune est hominum funebrem [qu]erela[m ...]

Provincia: Africa proconsularis Località: Makthar / Mactaris
Praescriptum: D(is) M(anibus) s(acrum)
Postscriptum: [...]L[...]eia [...] / [...]rissima pia vixit annis XV [...] / Euthesia\

 

Reference basis text: AE 1969/70, 00658

Editing of the digital edition: E. Saltelli 2010

 

Hexameters