CLE 01237 = Cholodniak 0883 = CIL 08, 01523 = CIL 08, 15539 = CIL 08, 26938 = CLEAfrique 00070 = ILTun 01384

Detrahe serta comis et amorum oblita tuorum

      Tristis inops curta ueste, Thalia, ueni:

Non manus Idalia lasciuiat improba uirga

      Nec fluat ante tuos lucida palla pedes.

5

Iulius hoc feci, Mellitus qui uocor, olim

      Cupito patri, matri Venustae meae.

Me posui coniugemq(ue) meam mihi iuncta Rogatam,

      Vt sit in aeternum condita fama loci.

Viximus ad satiem, pietatem impleuimus ambo,

10

      Praestitimus subolem femineam duplicem.

Vos quoque qui legitis uersus et facta probatis,

Discite sic uestros merito sancire parentes.

Vt te, Glafriane, excolerem titulosq(ue) relinquam,

      Viuos ut hoc facerem, fata dedere mihi.

15

Iulius hoc peto nunc a te, dominator Auerni,

      Cum moriar, maneant ossa quieta mihi.

13

Vt te, Glafriane, corr. Mommsen pro Glaphryane, scr. Bücheler; ut te[ct]a [...] scr. Willmanns; ut tegla atriaque coni. Studemund; Glaf[ira]ne mal. Hamdoune

Provincia: Africa Proconsularis / Località: Thugga / Dougga
Datazione: 200-300 d.C.

Praescriptum: L(ucius) Iulius Cupitianus Mellitus hoc mesolae/um mihi et Viriae Rogatae uxori utrisque nobis / vivis posteritatique nostrae et in memoriam / Cupiti patris et Venustae matris optimorum parentium institui et dedic(avi) // Idem Felix cum esset annorum LX hoc opus sibi et Rogatae coniugi absolutum dedicavit insuper vixit annis VI fiunt / totius vitae eius quoad vixit an(nis) LXVI hic situs est idemque Rogata coniu(n)x eius cum esset annorum XXXXVIIII / hoc opus cum Mellito marito suo dedicavit insuper vixit annis XX[I]III [fiunt t]otius vitae eius quoad vixit an(nis) LXX[...]III

EDCS
Petrae

 

Reference basis text: CLE 01237

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Hamdoune = C. Hamdoune, Vie, mort et poésie dans l'Afrique romaine, d'après un choi de Carmina Latina Epigraphica, Bruxelles 2011

Mommsen = Th. Mommsen ap. G. Willmans, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL) VIII.1: Inscriptiones Africae Latinae, Berolini 1881

Studemund = W. Studemund ap. G. Willmanns, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL) VIII.1: Inscriptiones Africae Latinae, Berolini 1881

Willmanns = G. Willmanns, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL) VIII.1: Inscriptiones Africae Latinae, Berolini 1881

vv. 1-10: Elegiac couplets

vv. 11-12: Hexameters

vv. 13-16: Elegiac couplets