CLE 01233 = AE 1950, 00203 = AE 2016, 01427 = Cholodniak 00315 = CIL 03, 00686 = CLEOr 00012 = ZPE-200-115

Si dolor infractum potuit conuellere pectus

      Herculium, cur me flere tamen pigeat?

Nam uelut Aeacide laudauit corpus A[ch]illi

      Clarus Homerus, item non tua laus similis.

5

Te sortita Paphon pulchro minus ore notabat

      Diua, set in toto cor[d]e plicata inerat.

Sobria quippe tuo pollebat pectore uirtus,

      Non aetate minor n[e]c minor inde loco.

Hec mihi per ualidos rapto te morte dolores

10

      Quamuis aequanimo dat, puer, ut lacrimem.

Tu placidus, dum nos cr]uciamur uulnere uicti,

      Et reparatus item uiuis in Elysiis.

Sic placitum est diuis a[e]terna uiuere form[a]

      Qui bene de supero [n]umine sit meritus:

15

Quae tibi castifico promisit munera cursu

      Olim iussa deo simplicitas facilis.

Nunc seu te Bromio signatae mystidis aise

     Florigero in prato congregi in Satyrum

Siue canistriferae poscunt sibi Naides aequ[e]

20

      Qui ducibus taedis agmina festa trahas,

Sis quodcumque, puer, quo te tua protulit aetas,

     Dum modo [... ]

11

Tu placidus, dum nos cr]uciamur rest. Bücheler; [et tacito maesti] su[lc]amur rest. Cholodniak

18

congregi in scr. Bücheler; congreg[em uti] suppl. Mommsen

22

[...]; [pro meritis arua beata colas!] rest. Cholodniak

Provincia: Macedonia / Località: Philippi / Krinides
Datazione: 200-300 d.C.

EDCS
EDH
TM

 

Reference basis text: CLE 01233

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Cholodniak = J. Cholodniak, Carmina Sepulcralia Latina, Petropoli 1897

Mommsen = Th. Mommsen, Corpus Inscriptinum Latinarum (CIL), III.1: Inscriptiones Asiae, provinciarum Europae Graecarum, Illyrici Latinae, Berlini 1873

Elegiac couplets