RIT 00441 = PELCatalans-T, 00003 = Zarker 00043 =

Conditus his tumulis iuuenis iacet hic Aper Aerarius ille

Cuius uiuentis fuit probata iu(u)entus.

Pauper uixisti. fuisti pronus amicis.

Annis uixisti (triginta) duo menses et d(ies) octo.

5

O dolor o lacrim(a)e ubi te dum qu(a)era(m) ego nate?

Has tibi fundo miser lacrimas pater orfanus, ecce.

Effugit et lumen, labuntur membra dolore.

Hoc melius fuerat(!), ut funus hoc mihi parares.

Inferi si qua sapent(!) miserum me abducite patrem.

10

Iam carui lucem(!), qui te amisi ego, nate.

Si qui pergis iter uiator, transis aut paullo resistes

Et relegis titulum sulcato marmore ferro,

Quod ego feci pater pio mi(!) dulcissimo nato,

Hoc bene habet, titulus. tumulo manent ossa s[epulta(?)].

15

Semper in perpetuo uale, mi ka[ri]ssime na[te]

Provincia: Hispania citerior Località: Tarragona / Tarraco
Datazione: seconda metà II - inizio del III sec. d.C.

 

Reference basis text: AE 1957, 00003a

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters