RHP 00451 = CLEPann 00038 = Zarker 00082 = TitAq-0

Lubrica quassa leuis fragilis bona uel mala fallax

Vita data est homini; non certo limite cretae,

Per uarios casus tenuato stamine pendes.

Viuito mortalis dum dant tibi tempora Parcae;

5

Seu te rura tenent, urbes, seu castra uel aequor,

Flores ama Veneris, Cereris bona munera carpe

Et Nysyi larga et pinguia dona Mineruae.

Candida uita cole iustissima mente, serenus,

Iam puer et iuuenis, iam uir et fessus ab annis:

10

Talis eris tumulo superumque oblitus honores

Provincia: Pannonia inferior Località: Budapest / Aquincum
Datazione: III sec. d.C. (circa 230)
Praescriptum: Memoriae Q(uinti) [Ael(i) Apoll]oni mil(itis) coh(ortis) (milliariae) nov(a)e Suror(um) stip(endiorum) III vix(it) ann(os) XX Aelia Marcia mater filio dulcissimo et Aelia Apollonia soror eius faciendum curaverunt
Postscriptum: Lupus fecit

 

Reference basis text: AE 1947, 00031

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters